* | bible | * | 19. psalms | 106      <   > 

latin
 
1.    alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
 
2.    quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
 
3.    beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
 
4.    recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
 
5.    ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
 
6.    peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
 
7.    patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
 
8.    salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
 
9.    et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
 
10.    et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
 
11.    et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
 
12.    et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
 
13.    cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
 
14.    et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
 
15.    dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
 
16.    et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
 
17.    aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
 
18.    et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
 
19.    fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
 
20.    et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
 
21.    obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
 
22.    mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
 
23.    dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
 
24.    et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
 
25.    et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
 
26.    et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
 
27.    et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
 
28.    et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
 
29.    et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
 
30.    stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
 
31.    et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
 
32.    et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
 
33.    quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
 
34.    non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
 
35.    et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
 
36.    et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
 
37.    et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
 
38.    et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
 
39.    et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
 
40.    iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
 
41.    et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
 
42.    et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
 
43.    multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
 
44.    et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
 
45.    et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
 
46.    et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
 
47.    salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
 
48.    benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia