| latin | |
|---|---|
| 1. | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
| 2. | dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos |
| 3. | ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari |
| 4. | erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt |
| 5. | esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat |
| 6. | et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos |
| 7. | et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem |
| 8. | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
| 9. | quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis |
| 10. | habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro |
| 11. | quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt |
| 12. | et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret |
| 13. | et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos |
| 14. | et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit |
| 15. | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
| 16. | quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit |
| 17. | stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos |
| 18. | omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis |
| 19. | et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos |
| 20. | misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu |
| 21. | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
| 22. | et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude |
| 23. | qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis |
| 24. | ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo |
| 25. | dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius |
| 26. | ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur |
| 27. | obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est |
| 28. | clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos |
| 29. | statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius |
| 30. | laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt |
| 31. | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
| 32. | et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum |
| 33. | ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim |
| 34. | terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius |
| 35. | ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum |
| 36. | et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum |
| 37. | et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina |
| 38. | et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet |
| 39. | inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris |
| 40. | et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia |
| 41. | et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias |
| 42. | videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum |
| 43. | quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini |