| latin | |
|---|---|
| 1. |
victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis |
| 2. | quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde |
| 3. | quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est |
| 4. | Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum |
| 5. | Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius |
| 6. | pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum |
| 7. | quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum |