| latin | |
|---|---|
| 1. | quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae |
| 2. | in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt |
| 3. | quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi |
| 4. | blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret |
| 5. | nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit |
| 6. | loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo |
| 7. | maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas |
| 8. | sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem |
| 9. | oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum |
| 10. | et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter |
| 11. | dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum |
| 12. | surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum |
| 13. | quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat |
| 14. | vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor |
| 15. | contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies |
| 16. | Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius |
| 17. | desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua |
| 18. | ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra |