| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro morte filii canticum David |
| 2. | confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua |
| 3. | laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi |
| 4. | cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua |
| 5. | fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae |
| 6. | increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter |
| 7. | conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis |
| 8. | Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum |
| 9. | et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus |
| 10. | et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia |
| 11. | et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine |
| 12. | cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius |
| 13. | quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum |
| 14. | misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis |
| 15. | qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion |
| 16. | exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum |
| 17. | agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno |
| 18. | convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum |
| 19. | quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum |
| 20. | surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam |
| 21. | pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper |