| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro torcularibus canticum David |
| 2. | Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos |
| 3. | ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor |
| 4. | videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti |
| 5. | quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum |
| 6. | minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum |
| 7. | dabis ei potestatem super opera manuum tuarum |
| 8. | cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri |
| 9. | aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti |
| 10. | Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra |