| latin | |
|---|---|
| 1. | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
| 2. | dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius |
| 3. | dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius |
| 4. | dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius |
| 5. | cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus |
| 6. | Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo |
| 7. | Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me |
| 8. | melius est sperare in Domino quam sperare in homine |
| 9. | melius est sperare in Domino quam sperare in principibus |
| 10. | omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas |
| 11. | circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas |
| 12. | circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas |
| 13. | inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me |
| 14. | fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem |
| 15. | vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum |
| 16. | dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem |
| 17. | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
| 18. | corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me |
| 19. | aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino |
| 20. | haec est porta Domini iusti intrabunt in eam |
| 21. | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
| 22. | lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli |
| 23. | a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris |
| 24. | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
| 25. | obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro |
| 26. | benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
| 27. | Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris |
| 28. | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te |
| 29. | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |