* | bible | * | 19. psalms | 119      <   > 

latin
 
1.    aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
 
2.    beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
 
3.    nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
 
4.    tu mandasti praecepta tua custodire nimis
 
5.    utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
 
6.    tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
 
7.    confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
 
8.    praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
 
9.    beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
 
10.    in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
 
11.    in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
 
12.    benedictus tu Domine doce me praecepta tua
 
13.    in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
 
14.    in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
 
15.    in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
 
16.    iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
 
17.    gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
 
18.    revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
 
19.    advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
 
20.    desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
 
21.    increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
 
22.    aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
 
23.    etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
 
24.    sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
 
25.    deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
 
26.    vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
 
27.    viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
 
28.    destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
 
29.    viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
 
30.    viam fidei elegi iudicia tua proponebam
 
31.    adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
 
32.    viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
 
33.    he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
 
34.    doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
 
35.    deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
 
36.    inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
 
37.    averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
 
38.    suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
 
39.    averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
 
40.    ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
 
41.    vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
 
42.    et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
 
43.    et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
 
44.    et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
 
45.    et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
 
46.    et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
 
47.    et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
 
48.    et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
 
49.    zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
 
50.    haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
 
51.    superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
 
52.    recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
 
53.    horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
 
54.    carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
 
55.    recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
 
56.    hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
 
57.    heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
 
58.    deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
 
59.    recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
 
60.    festinavi et non neglexi custodire mandata tua
 
61.    funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
 
62.    medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
 
63.    particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
 
64.    misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
 
65.    teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
 
66.    bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
 
67.    antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
 
68.    bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
 
69.    adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
 
70.    incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
 
71.    bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
 
72.    melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
 
73.    ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
 
74.    qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
 
75.    scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
 
76.    sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
 
77.    veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
 
78.    confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
 
79.    revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
 
80.    fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
 
81.    caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
 
82.    consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
 
83.    et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
 
84.    quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
 
85.    foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
 
86.    omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
 
87.    paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
 
88.    secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
 
89.    lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
 
90.    in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
 
91.    iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
 
92.    nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
 
93.    in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
 
94.    tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
 
95.    me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
 
96.    omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
 
97.    mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
 
98.    super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
 
99.    super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
 
100.    super senes intellexi quia praecepta tua servavi
 
101.    ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
 
102.    a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
 
103.    quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
 
104.    praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
 
105.    nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
 
106.    iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
 
107.    adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
 
108.    voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
 
109.    anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
 
110.    posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
 
111.    hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
 
112.    inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
 
113.    samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
 
114.    protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
 
115.    recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
 
116.    confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
 
117.    auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
 
118.    abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
 
119.    quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
 
120.    horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
 
121.    ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
 
122.    sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
 
123.    oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
 
124.    fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
 
125.    servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
 
126.    tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
 
127.    propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
 
128.    propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
 
129.    fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
 
130.    ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
 
131.    os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
 
132.    respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
 
133.    gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
 
134.    redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
 
135.    vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
 
136.    rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
 
137.    sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
 
138.    praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
 
139.    consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
 
140.    probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
 
141.    parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
 
142.    iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
 
143.    tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
 
144.    iusta testimonia tua semper doce me et vivam
 
145.    coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
 
146.    invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
 
147.    surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
 
148.    praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
 
149.    vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
 
150.    adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
 
151.    prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
 
152.    a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
 
153.    res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
 
154.    iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
 
155.    longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
 
156.    misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
 
157.    multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
 
158.    vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
 
159.    vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
 
160.    caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
 
161.    sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
 
162.    gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
 
163.    mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
 
164.    septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
 
165.    pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
 
166.    expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
 
167.    custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
 
168.    custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
 
169.    thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
 
170.    veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
 
171.    fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
 
172.    loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
 
173.    sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
 
174.    desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
 
175.    vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
 
176.    erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus