| latin | |
|---|---|
| 1. | pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti |
| 2. | tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam |
| 3. | intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti |
| 4. | et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea |
| 5. | ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam |
| 6. | super me est scientia et excelsior est non potero ad eam |
| 7. | quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam |
| 8. | si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades |
| 9. | si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris |
| 10. | etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua |
| 11. | si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me |
| 12. | nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux |
| 13. | quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae |
| 14. | confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis |
| 15. | non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae |
| 16. | informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis |
| 17. | mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum |
| 18. | dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum |
| 19. | si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me |
| 20. | qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui |
| 21. | nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui |
| 22. | perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi |
| 23. | scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas |
| 24. | et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna |