| latin | |
|---|---|
| 1. | pro victoria canticum David |
| 2. | erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me |
| 3. | qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis |
| 4. | exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper |
| 5. | custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos |
| 6. | absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper |
| 7. | dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae |
| 8. | Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli |
| 9. | ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper |
| 10. | amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos |
| 11. | cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant |
| 12. | vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu |
| 13. | scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum |
| 14. | attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo |