| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te |
| 2. | dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum |
| 3. | pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum |
| 4. | ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum |
| 5. | corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum |
| 6. | sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt |
| 7. | sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi |
| 8. | quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam |
| 9. | custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem |
| 10. | incident in rete eius impii simul ego autem transibo |