| latin | |
|---|---|
| 1. | eruditio David cum esset in spelunca oratio |
| 2. | voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum |
| 3. | effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo |
| 4. | cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi |
| 5. | respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam |
| 6. | clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium |
| 7. | ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me |
| 8. | educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi |