| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua |
| 2. | et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens |
| 3. | persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos |
| 4. | et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum |
| 5. | recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar |
| 6. | expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper |
| 7. | cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum |
| 8. | fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam |
| 9. | libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum |
| 10. | doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta |
| 11. | propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam |
| 12. | et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus |