| latin | |
|---|---|
| 1. | humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te |
| 2. | dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te |
| 3. | sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis |
| 4. | multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis |
| 5. | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae |
| 6. | lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est |
| 7. | benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei |
| 8. | proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear |
| 9. | propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter |
| 10. | non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem |
| 11. | ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos |