| latin | |
|---|---|
| 1. | oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii |
| 2. | de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates |
| 3. | probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti |
| 4. | cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis |
| 5. | sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea |
| 6. | ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum |
| 7. | mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium |
| 8. | a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me |
| 9. | a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt |
| 10. | adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe |
| 11. | incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram |
| 12. | similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis |
| 13. | surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus |
| 14. | a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum |
| 15. | ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua |