| latin | |
|---|---|
| 1. | victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait |
| 2. | diligam te Domine fortitudo mea |
| 3. | Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus |
| 4. | laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
| 5. | circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me |
| 6. | funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis |
| 7. | in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius |
| 8. | commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est |
| 9. | ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo |
| 10. | inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
| 11. | et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti |
| 12. | posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris |
| 13. | prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis |
| 14. | et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis |
| 15. | et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos |
| 16. | et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui |
| 17. | misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis |
| 18. | liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant |
| 19. | praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum |
| 20. | et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei |
| 21. | retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi |
| 22. | quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo |
| 23. | omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me |
| 24. | et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea |
| 25. | et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius |
| 26. | cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages |
| 27. | cum electo electus eris et cum perverso pervertes |
| 28. | quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis |
| 29. | quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas |
| 30. | in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum |
| 31. | Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se |
| 32. | quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum |
| 33. | Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam |
| 34. | coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me |
| 35. | docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea |
| 36. | dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me |
| 37. | dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei |
| 38. | persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos |
| 39. | caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis |
| 40. | accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me |
| 41. | inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti |
| 42. | clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos |
| 43. | delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos |
| 44. | salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium |
| 45. | populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi |
| 46. | filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis |
| 47. | vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae |
| 48. | Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis |
| 49. | et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me |
| 50. | propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo |
| 51. | magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum |