| latin | |
|---|---|
| 1. | victori canticum David |
| 2. | caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum |
| 3. | dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam |
| 4. | non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum |
| 5. | in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum |
| 6. | soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam |
| 7. | a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius |
| 8. | lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis |
| 9. | praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos |
| 10. | timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis |
| 11. | desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem |
| 12. | unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus |
| 13. | errores quis intelleget ab occultis munda me |
| 14. | a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo |
| 15. | sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus |