| latin |
---|
1. |
quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
|
|
2. |
consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
|
|
3. |
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
|
|
4. |
habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
|
|
5. |
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
|
|
6. |
ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
|
|
7. |
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
|
|
8. |
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
|
|
9. |
pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
|
|
10. |
nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
|
|
11. |
servite Domino in timore et exultate in tremore
|
|
12. |
adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via. cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
|
|