| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui |
| 2. | Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me |
| 3. | multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper |
| 4. | tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum |
| 5. | voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper |
| 6. | ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me |
| 7. | non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus |
| 8. | quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti |
| 9. | Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper |