| latin | |
|---|---|
| 1. | victori canticum David |
| 2. | Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer |
| 3. | desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper |
| 4. | quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso |
| 5. | vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum |
| 6. | magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum |
| 7. | pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum |
| 8. | quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur |
| 9. | inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te |
| 10. | pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis |
| 11. | fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum |
| 12. | quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt |
| 13. | quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum |
| 14. | exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas |