| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro cervo matutino canticum |
| 2. | Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei |
| 3. | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi |
| 4. | et tu sancte habitator Laus Israhel |
| 5. | in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos |
| 6. | ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi |
| 7. | ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis |
| 8. | omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput |
| 9. | confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum |
| 10. | tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae |
| 11. | in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu |
| 12. | ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor |
| 13. | circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me |
| 14. | aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens |
| 15. | sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei |
| 16. | aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me |
| 17. | circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos |
| 18. | numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me |
| 19. | diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem |
| 20. | tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina |
| 21. | erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam |
| 22. | salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me |
| 23. | narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te |
| 24. | qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum |
| 25. | et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit |
| 26. | apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum |
| 27. | comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum |
| 28. | recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium |
| 29. | quia Domini est regnum et dominabitur gentibus |
| 30. | comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem |
| 31. | et anima eius ipsi vivet semen serviet ei |
| 32. | narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit |