| latin | |
|---|---|
| 1. | David ad te Domine animam meam levabo |
| 2. | Deus meus in te confisus sum ne confundar |
| 3. | ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur |
| 4. | confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me |
| 5. | deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die |
| 6. | recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt |
| 7. | peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine |
| 8. | bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via |
| 9. | deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam |
| 10. | omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius |
| 11. | propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est |
| 12. | quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit |
| 13. | anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram |
| 14. | secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis |
| 15. | oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos |
| 16. | respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego |
| 17. | tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me |
| 18. | vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea |
| 19. | vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me |
| 20. | custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te |
| 21. | simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te |
| 22. | redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis |