| latin | |
|---|---|
| 1. | David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam |
| 2. | proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum |
| 3. | quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua |
| 4. | non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar |
| 5. | odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo |
| 6. | lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine |
| 7. | ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua |
| 8. | Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae |
| 9. | ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam |
| 10. | in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus |
| 11. | ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei |
| 12. | pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino |