| latin | |
|---|---|
| 1. | David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo |
| 2. | cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt |
| 3. | si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam |
| 4. | unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius |
| 5. | abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui |
| 6. | in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino |
| 7. | audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me |
| 8. | tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram |
| 9. | ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus |
| 10. | pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me |
| 11. | ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos |
| 12. | ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium |
| 13. | ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium |
| 14. | expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum |