| latin | |
|---|---|
| 1. | David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum |
| 2. | beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus |
| 3. | quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die |
| 4. | die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter |
| 5. | peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper |
| 6. | pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant |
| 7. | tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper |
| 8. | doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo |
| 9. | nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te |
| 10. | multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit |
| 11. | laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde |