| latin | |
|---|---|
| 1. | laudate iusti Dominum rectos decet laudatio |
| 2. | confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei |
| 3. | cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo |
| 4. | quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide |
| 5. | diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
| 6. | verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum |
| 7. | congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
| 8. | timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis |
| 9. | quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit |
| 10. | Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum |
| 11. | consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione |
| 12. | beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
| 13. | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam |
| 14. | de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae |
| 15. | fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum |
| 16. | non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis |
| 17. | fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit |
| 18. | ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius |
| 19. | ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame |
| 20. | anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est |
| 21. | in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus |
| 22. | sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te |