| latin | |
|---|---|
| 1. | pro victoria servi Domini David |
| 2. | dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius |
| 3. | quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum |
| 4. | verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere |
| 5. | iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet |
| 6. | Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes |
| 7. | iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine |
| 8. | quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt |
| 9. | inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos |
| 10. | quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
| 11. | adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde |
| 12. | ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat |
| 13. | ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere |