| latin | |
|---|---|
| 1. | David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem |
| 2. | quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent |
| 3. | beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide |
| 4. | et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui |
| 5. | gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet |
| 6. | et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem |
| 7. | deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat |
| 8. | he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias |
| 9. | quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram |
| 10. | vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet |
| 11. | mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis |
| 12. | zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis |
| 13. | Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius |
| 14. | heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via |
| 15. | gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur |
| 16. | teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae |
| 17. | quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus |
| 18. | ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit |
| 19. | non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur |
| 20. | caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur |
| 21. | lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit |
| 22. | quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt |
| 23. | mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet |
| 24. | cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius |
| 25. | nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem |
| 26. | tota die donat et commodat et semen eius in benedictione |
| 27. | samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno |
| 28. | quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit |
| 29. | iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam |
| 30. | fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
| 31. | lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius |
| 32. | sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum |
| 33. | Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur |
| 34. | coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis |
| 35. | res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem |
| 36. | et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus |
| 37. | sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax |
| 38. | iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit |
| 39. | thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis |
| 40. | et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo |