| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum David in commemoratione |
| 2. | Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me |
| 3. | quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua |
| 4. | non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei |
| 5. | quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me |
| 6. | conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae |
| 7. | adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam |
| 8. | quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea |
| 9. | evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei |
| 10. | Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus |
| 11. | cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum |
| 12. | cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt |
| 13. | et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur |
| 14. | ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum |
| 15. | et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones |
| 16. | te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus |
| 17. | quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur |
| 18. | quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper |
| 19. | quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo |
| 20. | inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter |
| 21. | et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum |
| 22. | ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me |
| 23. | festina in auxilium meum Domine salutis meae |