| latin | |
|---|---|
| 1. | pro victoria Idithun canticum David |
| 2. | dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me |
| 3. | obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est |
| 4. | incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni |
| 5. | locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit |
| 6. | ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper |
| 7. | tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea |
| 8. | nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es |
| 9. | ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me |
| 10. | obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti |
| 11. | tolle a me plagas tuas |
| 12. | a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper |
| 13. | audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei |
| 14. | parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam |