| latin | |
|---|---|
| 1. | victori ut non disperdas David humilem et simplicem |
| 2. | si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum |
| 3. | etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite |
| 4. | alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium |
| 5. | furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam |
| 6. | ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas |
| 7. | Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine |
| 8. | dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur |
| 9. | quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem |
| 10. | antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas |
| 11. | laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii |
| 12. | et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra |