| latin | |
|---|---|
| 1. | victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum |
| 2. | erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me |
| 3. | libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me |
| 4. | quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi |
| 5. | absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur |
| 6. | surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper |
| 7. | revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem |
| 8. | ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat |
| 9. | tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes |
| 10. | fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus |
| 11. | Dei mei misericordia praeveniet me |
| 12. | Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine |
| 13. | in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes |
| 14. | consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper |
| 15. | et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem |
| 16. | ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt |
| 17. | ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae |
| 18. | tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea |