| latin | |
|---|---|
| 1. | victori per Idithun canticum David |
| 2. | attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea |
| 3. | attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius |
| 4. | usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens |
| 5. | partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper |
| 6. | verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea |
| 7. | ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo |
| 8. | in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo |
| 9. | sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper |
| 10. | verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul |
| 11. | nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor |
| 12. | unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est |
| 13. | et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum |