| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum David cum esset in deserto Iuda |
| 2. | Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea |
| 3. | in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam |
| 4. | melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te |
| 5. | sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas |
| 6. | quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum |
| 7. | recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi |
| 8. | quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo |
| 9. | adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua |
| 10. | ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae |
| 11. | congregentur in manus gladii pars vulpium erunt |
| 12. | rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium |