| latin | |
|---|---|
| 1. | victori canticum David |
| 2. | audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam |
| 3. | absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem |
| 4. | qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum |
| 5. | ut sagittarent in absconditis simplicem |
| 6. | subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos |
| 7. | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo |
| 8. | sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum |
| 9. | et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos |
| 10. | et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent |
| 11. | laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde |