| latin | |
|---|---|
| 1. | victori carmen David cantici |
| 2. | tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum |
| 3. | exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat |
| 4. | verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis |
| 5. | beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui |
| 6. | terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui |
| 7. | praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine |
| 8. | conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium |
| 9. | et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies |
| 10. | visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam |
| 11. | sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic |
| 12. | volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine |
| 13. | pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur |
| 14. | vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent |