| latin | |
|---|---|
| 1. | victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra |
| 2. | cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius |
| 3. | dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui |
| 4. | omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper |
| 5. | venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum |
| 6. | convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo |
| 7. | qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper |
| 8. | benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius |
| 9. | qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros |
| 10. | probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum |
| 11. | introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro |
| 12. | inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium |
| 13. | ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea |
| 14. | quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer |
| 15. | holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper |
| 16. | venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae |
| 17. | ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea |
| 18. | iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus |
| 19. | ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae |
| 20. | benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me |