| latin | |
|---|---|
| 1. | victori David psalmus cantici |
| 2. | exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius |
| 3. | sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei |
| 4. | iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia |
| 5. | cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo |
| 6. | patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo |
| 7. | Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus |
| 8. | Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper |
| 9. | terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel |
| 10. | pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti |
| 11. | animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus |
| 12. | Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae |
| 13. | reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia |
| 14. | si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri |
| 15. | cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon |
| 16. | mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis |
| 17. | quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper |
| 18. | currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto |
| 19. | ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum |
| 20. | benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper |
| 21. | Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus |
| 22. | verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis |
| 23. | dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris |
| 24. | ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso |
| 25. | viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto |
| 26. | praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum |
| 27. | in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel |
| 28. | ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali |
| 29. | praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis |
| 30. | de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera |
| 31. | increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt |
| 32. | offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo |
| 33. | regna terrae cantate Deo canite Domino semper |
| 34. | qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis |
| 35. | date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis |
| 36. | terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus |