| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro liliis David |
| 2. | salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam |
| 3. | infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me |
| 4. | laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum |
| 5. | multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam |
| 6. | Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita |
| 7. | non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel |
| 8. | quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam |
| 9. | alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae |
| 10. | quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me |
| 11. | et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi |
| 12. | et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam |
| 13. | contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum |
| 14. | mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui |
| 15. | erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis |
| 16. | ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum |
| 17. | exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me |
| 18. | et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me |
| 19. | accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me |
| 20. | tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam |
| 21. | coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni |
| 22. | et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto |
| 23. | sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum |
| 24. | contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva |
| 25. | effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos |
| 26. | fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet |
| 27. | quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant |
| 28. | da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua |
| 29. | deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur |
| 30. | ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me |
| 31. | laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione |
| 32. | et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas |
| 33. | videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra |
| 34. | quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit |
| 35. | laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis |
| 36. | quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam |
| 37. | et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea |