| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde |
| 2. | mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei |
| 3. | quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns |
| 4. | quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum |
| 5. | in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur |
| 6. | ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi |
| 7. | processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis |
| 8. | inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes |
| 9. | posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra |
| 10. | propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis |
| 11. | et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso |
| 12. | ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias |
| 13. | ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas |
| 14. | et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis |
| 15. | dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui |
| 16. | et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis |
| 17. | donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum |
| 18. | verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum |
| 19. | quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint |
| 20. | quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges |
| 21. | quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans |
| 22. | et ego insipiens et nescius |
| 23. | quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum |
| 24. | et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me |
| 25. | quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra |
| 26. | consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum |
| 27. | quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te |
| 28. | mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas |