| latin | |
|---|---|
| 1. | eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae |
| 2. | recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti |
| 3. | sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario |
| 4. | fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum |
| 5. | manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures |
| 6. | et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt |
| 7. | miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui |
| 8. | dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra |
| 9. | signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo |
| 10. | usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem |
| 11. | quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume |
| 12. | Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae |
| 13. | tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis |
| 14. | tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum |
| 15. | tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia |
| 16. | tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem |
| 17. | tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti |
| 18. | memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum |
| 19. | ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum |
| 20. | respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae |
| 21. | ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum |
| 22. | surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die |
| 23. | ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter |