| latin | |
|---|---|
| 1. | victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici |
| 2. | confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua |
| 3. | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
| 4. | dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper |
| 5. | dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu |
| 6. | nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri |
| 7. | quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium |
| 8. | sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit |
| 9. | quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae |
| 10. | ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob |
| 11. | et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti |