| latin | |
|---|---|
| 1. | victori in psalmis canticum Asaph carminis |
| 2. | cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius |
| 3. | et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion |
| 4. | ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper |
| 5. | lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis |
| 6. | spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas |
| 7. | ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus |
| 8. | tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua |
| 9. | de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit |
| 10. | cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper |
| 11. | quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris |
| 12. | vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili |
| 13. | auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae |