| latin | |
|---|---|
| 1. | eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei |
| 2. | aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua |
| 3. | quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis |
| 4. | non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit |
| 5. | statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos |
| 6. | ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis |
| 7. | ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant |
| 8. | ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius |
| 9. | filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli |
| 10. | non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi |
| 11. | et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis |
| 12. | coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos |
| 13. | divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum |
| 14. | et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis |
| 15. | scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis |
| 16. | et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas |
| 17. | et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio |
| 18. | et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae |
| 19. | et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine |
| 20. | ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo |
| 21. | ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel |
| 22. | quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius |
| 23. | et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit |
| 24. | et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis |
| 25. | panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem |
| 26. | abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum |
| 27. | et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata |
| 28. | et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius |
| 29. | et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis |
| 30. | non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum |
| 31. | furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit |
| 32. | in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius |
| 33. | et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter |
| 34. | si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum |
| 35. | et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum |
| 36. | et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei |
| 37. | cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius |
| 38. | ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum |
| 39. | sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens |
| 40. | quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine |
| 41. | et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt |
| 42. | non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante |
| 43. | qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos |
| 44. | qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent |
| 45. | qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos |
| 46. | qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae |
| 47. | qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore |
| 48. | qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus |
| 49. | qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum |
| 50. | munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit |
| 51. | et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham |
| 52. | et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto |
| 53. | et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare |
| 54. | et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem |
| 55. | et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel |
| 56. | et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt |
| 57. | et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis |
| 58. | et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt |
| 59. | audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel |
| 60. | et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines |
| 61. | tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis |
| 62. | et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit |
| 63. | iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit |
| 64. | sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae |
| 65. | et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini |
| 66. | et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos |
| 67. | et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit |
| 68. | sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit |
| 69. | et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum |
| 70. | et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum |
| 71. | ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius |
| 72. | qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit |