| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum |
| 2. | dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |
| 3. | effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
| 4. | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt |
| 5. | usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus |
| 6. | effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt |
| 7. | quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt |
| 8. | ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis |
| 9. | auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum |
| 10. | quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est |
| 11. | ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus |
| 12. | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine |
| 13. | nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas |