| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum psalmi Asaph |
| 2. | Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus |
| 3. | quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput |
| 4. | contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum |
| 5. | dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra |
| 6. | quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt |
| 7. | tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni |
| 8. | Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri |
| 9. | sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper |
| 10. | fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison |
| 11. | contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae |
| 12. | pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum |
| 13. | qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei |
| 14. | Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti |
| 15. | quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes |
| 16. | sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos |
| 17. | imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine |
| 18. | confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant |
| 19. | et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram |