| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro torculari filiorum Core canticum |
| 2. | quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum |
| 3. | desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem |
| 4. | siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus |
| 5. | beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper |
| 6. | beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius |
| 7. | transeuntes in valle fletus fontem ponent eam |
| 8. | benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion |
| 9. | Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper |
| 10. | clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui |
| 11. | quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis |
| 12. | quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus |
| 13. | nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te |