| latin | |
|---|---|
| 1. | victori filiorum Core canticum |
| 2. | placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob |
| 3. | dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper |
| 4. | continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui |
| 5. | converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos |
| 6. | noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem |
| 7. | nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te |
| 8. | ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis |
| 9. | audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam |
| 10. | verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra |
| 11. | misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt |
| 12. | veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit |
| 13. | sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum |
| 14. | iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos |