| latin | |
|---|---|
| 1. | filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii |
| 2. | diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob |
| 3. | gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper |
| 4. | commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi |
| 5. | ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus |
| 6. | Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper |
| 7. | et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te |