| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae |
| 2. | Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te |
| 3. | ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam |
| 4. | quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit |
| 5. | reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus |
| 6. | inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt |
| 7. | posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis |
| 8. | super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper |
| 9. | longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem |
| 10. | oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas |
| 11. | numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper |
| 12. | numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione |
| 13. | numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est |
| 14. | ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
| 15. | quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me |
| 16. | pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum |
| 17. | per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me |
| 18. | circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter |
| 19. | longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti |